SAGONES

SAGONES
SAGONES
mediô aevô dicti qui prius Curiosi, et antiquitus Frumentarii, publici nempe cursus prosecutores. Occurrit vox frequenter apud Cassiodorum, e quo colligi potest, non eos tantum publicum cursum curâsse, sed etiam pecunias publicas exegisse. Unde est, quod Saiones (namque sic postmodum vox corrupta, ut ex sago saie Galli fecerunt, panni speciem) ab exigendo dictos annotet Isidorus, more suô ineptus in etymologiis eruendis. Cassiodorus Var. l. 4. ep. 47. ad Godiscalcum Saionem, Nullum praeterea Saionum discursus faccere patiaris, sed ad cuasam, quam directus fuerit, unô tantum itinere permittatur accedere vel redire. Ubi quos Saiones, eosdem paulo post Veredarios appellat: Et idcirci quinquaginta soliiorum mulctam iam non veredarius, sed catabulensis incurrat, quisquis ultra centum libras parhippum crediderit onerandum. Nam qui cursu publico, aliquo iussu Principis destinabantur, dicebantur Veredarii et Sagones, huius Scriptoris aetate, quod sagis uterentur. l. 47. et 48. Cod. Theodos, de cursu publ. Sint praeterea duo Palatino prosequutores singularum rhedarum, cum tribus servis, habentes quinquagenarum librarum avertas et saga, quibus par erit eos pro itineris necessitate muniri. Et l. 2. Cod. eod. tit. d. cavetur, ne hippocomis saga sua auferant Veredarii. Ubi saga perperam nonnulli pro equorum stratis accipiunt. Graeci illô locô πέλλια verterunt, quam vocem Latinam illi usu suam fecêre. Mulionum scil. et Veredariorum paenulae ibi intelliguntur; ut et in l. 37. eum qui sagum hippocomorum notabili populatione voluerit usurpare vel scindere etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 11. et supra ubi de Curiosis, Cursoribus, Frumentariis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • SAJONES — corrupte ex Sagones, apud Gothos et Wisigothos dicti sunt appatitores, regii videl. ac Magistratus Ministri, qui ad corum iussa exsequenda praesto semper erant: quod prae coeteris, apud eundem docer Senator. l. 12. Ep. 3. Sakones, apud Michalonem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Rock suisse — La scène rock suisse est très hétéroclite, avec des groupes d envergure allant du folk au black metal, en passant par le hard rock et le punk. Les séparations linguistiques et culturelles de la Suisse se répercutent d ailleurs sur les groupes,… …   Wikipédia en Français

  • FRUMENTARII — apud Spartian. in Hadr. Erat curiosus non solum domus suae, sed etiam amicorum, ita ut per Frumentarios occulta omnia exploraret: nec adverterent amici, sciri ab Imp. suam vitam, priusquam ipse hoc Imp. ostenderet; nomen et officium fuit sub Impp …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAGUM — vox pure Graeca, a ςάγων, in genere quodvis dtegumentum est. Hinc quae alii coopertoria vel tegumenta equorum dicunt, ea saepe saga nominantur. Iul. Capitolin. in Vero, c. 6. ubi de Volucri eius equo, quem, sagis fuco tinctis coopertum, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VEREDARIUS — apud Cassiodorum, Var. l. 4. Ep. 47. ad Godiscalcum Saionem: Idcirco quinquaginta solidorum mulctam iam non Veredarius, sed catabulensis incurrat, quisquis ultra centum libras, parhippum crediderit onerandum: nomen eorum, qui mandatis Principum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”